TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum. Cum autem dixisset, Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges. Intuemini eas, et discernite: satis vobis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitae, ecce una lex: liberavit te a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia lex. Aut forte ista est ex duabus? Inquiramus et Domino adjuvante videamus. De lege illa bona quid dixit? Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Istam non dixit invalidam fuisse ad efficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitae a lege peccati et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Lex enim mala quae est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo, non ei serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est et mortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte moriemini 4Gen. II, 17 . Ista ergo lex peccati trahit spiritum, et subjugare contendit. Sed condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso certamine dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa spiritus vitae quomodo te liberavit? Primo omnium indulgentiam peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Deo: Et de lege tua miserere mei 5Psal. CXVIII, 29 . Lex misericordiae, lex fidei, non factorum. Quae est ergo lex factorum? Jam audistis legem fidei bonam: Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Audistis et aliam legem peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem. Haec ergo lex tertio loco quae nominata est, nescio quid quasi non implet: lex autem illa spiritus vitae implevit; quia te de lege peccati et mortis liberavit. Lex itaque ista, quae loco tertio nominata est, ipsa Lex quae data est populo per Moysen in monte Sina, ipsa dicitur lex factorum. Ipsa minari novit, non subvenire; jubere novit, non juvare. Ipsa est quae dixit, Non concupisces. Unde dicit Apostolus, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Et quid mihi profuit, quia Lex dixit, Non concupisces? Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Prohibitus sum concupiscere, nec implevi jussa, sed victus sum. Ante legem fui peccator: accepta lege factus sum praevaricator. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit.

Notes

  1. 4. Gen. II, 17
  2. 5. Psal. CXVIII, 29