TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Piscatio prima. Recordamini ergo primam piscationem, ubi videamus Ecclesiam qualis est in isto tempore. Dominus Jesus invenit discipulos suos piscantes, quando primum eos vocavit, ut sequerentur eum. Tunc tota nocte nihil ceperunt. Eo autem viso, audierunt ab illo, Mittite retia. Domine, inquiunt, per totam noctem nihil cepimus; sed ecce in verbo tuo rete mittimus. Miserunt, jubente Omnipotente. Quid potuit aliud fieri, nisi quod ille voluisset? Sed tamen eodem ipso facto aliquid nobis, ut dixi, quod nosse expediat, significare dignatus est. Missa sunt retia. Adhuc Dominus nondum erat passus, nondum resurrexerat. Missa sunt retia: ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, et ipsa retia eadem piscium multitudine scinderentur 1Luc. V, 1-11. Tunc illis dixit: Venite et faciam vos piscatores hominum 2Matth. IV, 19 . Acceperunt ab illo retia verbi Dei, miserunt in mundum tanquam in mare profundum: ceperunt quantam multitudinem Christianorum cernimus et miramur. Duo autem illa navigia, duos populos significabant, Judaeorum et Gentium, Synagogae et Ecclesiae, circumcisionis et praeputii. Illorum enim duorum navigiorum, tanquam duorum parietum de diverso venientium, lapis angularis est Christus 3Ephes. II, 11-22. Sed quid audivimus? Ibi premebantur navigia prae multitudine. Sic fit modo: multi christiani qui male vivunt, Ecclesiam premunt. Parum est quia premunt - et retia disrumpunt. Nam si non essent retia scissa, schismata non essent commissa.

Notes

  1. 1. Luc. V, 1-11
  2. 2. Matth. IV, 19
  3. 3. Ephes. II, 11-22