Stephanus inter diaconos primus. Prodigia a Stephano facta, sed per nomen Christi. Beatissimus et in Christo gloriosissimus martyr Stephanus jam sermone suo saginavit nos: sed post illam saginam appono vobis de sermone ministerii mei quasi secundam mensam. Et quid dulcius invenio quod in ea ponam, quam Christum et Martyrem ipsum? Ille enim Dominus, iste servus: sed Stephanus de servo amicus. Nos autem sine dubio servi: ille praestet ut simus et amici. Tamen quales servi? Tales qui possimus salva conscientiae fronte cantare, Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus 1Psal. CXXXVIII, 17 . Antequam occideretur sanctus Stephanus in aperto, et in occulto coronaretur, audistis qualis fuerit electus ab Apostolis. Inter diaconos illos nominatur primus, sicut inter Apostolos Petrus. Ergo cum esset ab Apostolis ordinatus, in brevi ad passionem praecessit ordinatores suos: ab eis est ordinatus, sed prior est coronatus. Quid ergo audistis, cum ejus passio legeretur? Stephanus autem plenus gratia et Spiritu sancto, faciebat prodigia et signa magna in plebe, per nomen Domini Jesu Christi 2Act. VI, 8 . Intelligite quis, per cujus nomen. Qui nostis amare Stephanum, in Christo amate. Hoc enim vult, hoc illi gratum est: inde gaudet, hoc acceptum habet. Non enim nomen suum voluit jactare apud lapidatores suos. Attendite quem confitebatur, quando lapidabatur; quem confitebatur in terra, quem videbat in coelo; pro quo tradebat carnem suam, cui commendabat animam suam. Numquid enim legimus, aut in doctrina sana alicubi legere possumus, quia faciebat aut facit signa Jesus per nomen Stephani? Fecit Stephanus, sed per nomen Christi. Hoc facit et modo: quidquid videtis quia fit per memoriam Stephani, in nomine Christi fit; ut Christus commendetur, Christus adoretur, Christus exspectetur judex vivorum et mortuorum, et ab eis qui illum diligunt ad dexteram stetur. Quando enim venerit, stabunt ad dexteram, stabunt ad sinistram: beati, qui ad dexteram; miseri, qui ad sinistram.