Ad gentes Christus non missus est, sed misit. Ad Gentes enim ipse non ivit, sed discipulos misit. Et illic impletum est quod propheta dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Videte quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non cognovi, id est, cui praesentiam meam non exhibui, servivit mihi. Quomodo? Sequitur, In auditu auris obaudivit mihi 5Psal. XVII, 45 : hoc est, non videndo, sed audiendo crediderunt. Ideo Gentium major laus. Illi enim viderunt, et occiderunt: Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem vocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantavimus, Congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua 6Psal. CV, 47 , ille Paulus apostolus missus est. Minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo ovis. Missus est ad Gentes ille apostolus minimus, et multum laboravit in Gentibus, et per eum Gentes crediderunt. Testes sunt ejus Epistolae.