TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Navigantes in saeculo. De lectione recentissima sancti Evangelii, donante Domino, alloquor vos, et in illo exhortor, ut contra tempestates et fluctus saeculi hujus non dormiat fides in cordibus vestris. Non enim revera Dominus Christus mortem habuit in potestate, somnum non habuit in potestate; et forte Omnipotentem navigantem somnus pressit invitum. Hoc si credideritis, dormit in vobis: si autem in vobis vigilat Christus, vigilat fides vestra. Apostolus dicit, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris 1Ephes. III, 17 . Ergo et somnus Christi signum est sacramenti. Navigantes sunt animae in ligno saeculum transeuntes. Etiam navis illa Ecclesiam figurabat. Et singuli quippe templa sunt Dei, et unusquisque in corde suo navigat: nec facit naufragium, si bona cogitat.

Notes

  1. 1. Ephes. III, 17