In figura Prophetae optantis, intelligenda divini decreti approbatio. Nec sine causa ea quae futura sunt, tanquam transacta dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut jam pro factis habeantur; et tanquam optans videtur dicere Propheta, quod certum praevidet esse venturum: nihil aliud, quantum mihi videtur, ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque constituit. Et ideo in Actibus Apostolorum, cum quidam propheta, nomine Agabus, praediceret apostolum Paulum in Jerusalem a Judaeis multa esse passurum, et usque ad vincula perventurum, cum hoc audito fratres revocare et retinere vellent, ne illuc pergeret: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini nostri Jesu Christi 7Act. XXI, 13, 14 . Atque ita cum viderent fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt, Fiat Domini voluntas. Numquid ergo quia dixerunt, Fiat voluntas Dei, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et Propheta cum dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccatoribus imminere, et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.