TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus quomodo non receptus a suis. Judaei ob superbiam praecisi, Gentiles ob humilitatem in oliva inserti. Centurionis humilitas et fides.--In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Ergo quare venit, quasi non praescius quod sui non essent eum recepturi? Audi propter quod venerit: Quotquot autem receperunt eum. Sui non receperunt, et sui receperunt ; mundus non credidit, et mundus totus credidit. Sicut dicimus, Tota arbor plena foliis; numquid fructibus est locus ablatus? Utrumque dici, utrumque intelligi potest, et arbor foliis plena, et arbor fructibus plena: una arbor in utroque, sed foliis dispergendis, fructibus colligendis. Ergo, fideles ejus, servi ejus, dilectores ejus, quorum gloria est, quorum spes, quorum res est; quando auditis, Sui eum non receperunt, nolite dolere: quia credendo ipsius estis. Sui eum non receperunt. Qui isti sunt? Forte Judaei olim vocati ex Aegypto, liberati in manu potenti, per Rubrum mare trajecti, per siccum evadentes, hostibus insequentibus carentes, manna pasti, de servitute eruti, ad regnum perducti, tot beneficiis empti. Ecce sui, qui non receperunt: sed non recipiendo facti sunt alieni. In oliva erant, superbiendo fracti sunt. Oleaster contemptibilis, amaritudine baccarum aspernabilis, per totum mundum erat; illo totus mundus horrebat silvestri oleastro: sed tamen per humilitatem ibi meruit inseri, unde oliva superbiendo praecidi 5Rom. XI, 17. Audi olivam superbientem, et frangi dignam: Nos de servitute non sumus nati, patrem habemus Abraham. Respondetur: Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis. Contra id quod dictum est, De servitute non sumus nati: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Liberos vos esse jactatis? Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 6Joan. VIII, 33-39 . Quanto ergo tutius homo servus esses hominis, quam perversae cupiditatis? Illi tamen superbiendo humilem non receperunt. Vide oleastrum dignum inseri, Centurionem illum, non de Israeliticis, sed de Gentilibus: Domine, non sum dignus, ut sub tectum meum intres. Et Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. In oliva non inveni quod inveni in oleastro. Ergo oliva superbiens praecidatur, oleaster humilis inseratur. Vide inserentem, vide praecidentem: Propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient; multus veniet oleaster inserendus in oliva; et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Audisti quemadmodum oleaster humilis inseratur; audi quemadmodum oliva superba praecidatur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium 7Matth. VIII, 8-12 . Quare? Quia sui eum non receperunt. Et quare insertus oleaster? Quia quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

Notes

  1. 5. Rom. XI, 17
  2. 6. Joan. VIII, 33-39
  3. 7. Matth. VIII, 8-12