Peccantes videt et odit Deus, etsi nunc tacet. Qui vult audiri a Deo, charissimi, prius audiat Deum. Numquid audis illum quando facis adulterium; et latere te putas, quia homo te non videt? Ille te videt, sed tacet. Quando furtum facis, captas oculos ejus cui furaris, et si eum latet, facis: si propterea non facis, quia times ne videaris, intus fecisti, in corde fecisti; fur teneris, et nihil tulisti: sed et tu, si opportunitas detur ad implendum malum factum tuum, furaris, et laetaris quia tacet. Audi ergo Psalmum: te admonuit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas, et nocte aliquid fecisti, te admonuit, tibi dixit, Haec fecisti et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? O homines, qui haec verba quae dicturus sum, nec in ore habetis, nec in corde, felices estis. Nonne quotidie homines mala facientes, aut quos bene fecisse poenitet, et poenitentia perversa fundunt quod mulserunt; nonne quotidie dicunt, et ista murmura inter se rodunt: Vere si Deo displicerent ista, permitteret illa fieri, aut illi qui ea faciunt felices essent in terra? Videmus raptores, videmus infirmorum oppressores, videmus vicinorum expulsores, videmus violentos limitum invasores, videmus calumniatores; et tamen potentes, divites, felices in hac terra. Si vere Deus ista videret, si ista curaret, parceret eis? Addunt et hoc, quod pejus est: Non placent nisi mali. Contingat autem ut faciat bene aliquis, et sequatur forte aliqua tentatio, continuo ad manum habet: Non expedit bene facere; qui fecerit bene, nihil illi prodest. Parum est tibi quod male vis facere, et bene facientibus maledicis? Haec fecisti, inquit, et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia sic mihi placet malum, quomodo tibi: hoc es suspicatus. Hoc dixisti in corde tuo: sed ego audivi, quando dixisti in corde tuo. Quod pejus est, in haec verba progrediuntur, ut nec audiri timeant.