Symbolum memoria tenendum. Tanquam speculum quotidie inspiciatur. Ideo die sabbati, quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis, non Orationem, sed Symbolum. Modo enim nisi teneatis Symbolum, in ecclesia, in populo Symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non obliviscamini, quotidie dicite; quando surgitis, quando vos ad somnum collocatis, reddite Symbolum vestrum, reddite Domino, commemorate vos ipsos, non pigeat repetere. Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio. Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud bene. Commemora fidem tuam, inspice te: sit tanquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua. Sint divitiae tuae, sint quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuae. Numquid non quando surgis vestis te? Sic et commemorando Symbolum tuum vesti animam tuam, ne forte eam nudet oblivio, et remaneas nudus, et fiat quod ait Apostolus, quod absit a te: Si tamen exspoliati , non nudi inveniamur 25II Cor. V, 3 . Vestiti enim erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem; lorica, contra adversitatem. Cum autem venerimus ad illum locum ubi regnabimus, non opus est ut dicamus Symbolum: Deum videbimus, ipse Deus nobis visio erit; visio Dei fidei hujus merces erit.