Vox pastoris et ejus grex non latet. Audi vocem Verbi, et ex ore Verbi. Miratus fidem Centurionis: Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Propterea dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum 63Matth. VIII, 10, 11 . Ab Oriente et Occidente multi venient: ecce Ecclesia Christi, ecce grex Christi; tu vide, si ovis es. Non enim te latet grex qui ubique est. Non habebis quid respondeas judici tuo, quem non vis esse pastorem tuum: non habebis, inquam, quod respondeas judici tuo, Nescivi, non vidi, non audivi. Quid est quod nescisti? Nec est qui se abscondat a calore ejus 64Psal. XVIII, 7 . Quid est quod non vidisti? Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 65Psal. XCVII, 3 . Quid est quod non audisti? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 66Psal. XVIII, 5 .