TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ignoscendum, ut possis dominicam orationem dicere. Forte peccasti in illum, vis cum illo concordare, vis ei dicere: Frater, ignosce mihi quod peccavi in te. Ille non vult ignoscere, non vult dimittere debitum: quod ei debes, non vult tibi dimittere. Ipse observet, quando habet orare. Quando venturus est, qui tibi noluit dimittere quod in eum forte peccasti, quando venturus est ad orationem, quid facturus est? Dicat: Pater noster, qui es in coelis. Dicat, accedat: Sanctificetur nomen tuum. Adhuc dic: Veniat regnum tuum. Sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Adhuc ambula: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dixisti: quod sequitur vide ne forte velis transcendere, et aliud dicere. Non est qua transire possis, ibi teneris. Dic ergo, et verum dic: aut si non habes quare dicas, Dimitte nobis debita nostra, noli dicere. Et ubi est illud quod idem apostolus dixit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 5Id. I, 8 ? Si autem mordet conscientia fragilitatis, et in hoc saeculo ubique abundantia iniquitatis; dic ergo, Dimitte nobis debita nostra. Sed quod sequitur vide. Noluisti enim dimittere peccatum fratri tuo, et dicturus es, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 6Matth. VI, 9-12 . An non es dicturus? Si non es dicturus, nihil es accepturus: si autem dicturus, falsum es dicturus. Ergo dic, et verum dic. Quomodo dicturus es verum, qui fratri tuo noluisti relaxare peccatum?

Notes

  1. 5. Id. I, 8
  2. 6. Matth. VI, 9-12