Ecclesia docet quod credidit, non quod novit. Sic ergo, fratres, audite a me vocem quae est in Psalmis, piam, humilem, mansuetam, non elatam, non turbulentam, non praecipitem, non temerariam. Ait enim quodam in loco Psalmus: Credidi, propter quod locutus sum. Et interposuit hoc testimonium Apostolus, atque subjecit: Et nos credimus, propter quod et loquimur 9Psal. CXV, 10, et II Cor. IV, 13 . Vultis ergo ea me dicere quae novi? Non vos fallo, audite quod credidi. Non vobis vilescat, quia quod credidi auditis: auditis enim veracem confessionem. Si autem dicerem, Audite quod novi; audiretis temerariam praesumptionem. Si ergo, fratres, omnes nos, et, ut credimus sanctorum litteris, omnes etiam qui ante nos in carne vixerunt, et per quos loquens Spiritus Dei distribuit hominibus tantum quantum satis esset significari peregrinantibus, omnes quod credimus loquimur: Dominus autem ipse, quae noverat. Quid igitur, si solus Dominus de vita in aeternum futura nosse poterat quod dicebat; alii vero sequentes Dominum, ideo quia crediderunt? Invenimus ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, scientem quid loqueretur, non dicentem tamen. Ait enim quodam in loco discipulis suis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 10Joan. XVI, 12 . Ille propter illorum infirmitatem, non propter suam difficultatem, quod noverat dicere differebat. Nos autem propter communem omnium nostrum infirmitatem, non quod novimus satis digne eloqui conamur, sed quae digne credimus, ut possumus, explicamus; et vos capite ut potestis. Et si amplius forte capere aliquis vestrum potest, quam ego dicere; non attendat ad exiguum rivum, sed currat ad uberrimum fontem: quoniam apud eum est fons vitae, in cujus lumine videbimus lumen 11Psal. XXXV, 10.