Mortalitas in Christo vera, non ex merito, sed ex misericordia. Christi resurrectio secundum carnem antea mortalem. Si justum eum fatentur, non fefellit promittens resurrectionem. Redi ergo ad id quod dicebam. Mortalitas de peccato venit in omnes homines: in Domino autem de misericordia erat, et tamen vera erat; quia talis caro vera erat, et vere mortalis erat, similitudinem habens carnis peccati 23Rom. VIII, 3; non similitudinem carnis, sed similitudinem carnis peccati: vera enim caro, sed non peccati caro. Non enim mortalitatem illam, ut dixi, merito peccati acceperat, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et factus obediens usque ad mortem. Quid ergo erat, et quid habebat? Divinitas erat, habens mortalitatem. Unde autem mortuus est, inde resurrexit.