TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus patrem Joseph non negat. Obedientia pueri Jesu imitanda pueris. Quod ergo respondet Dominus Jesus Christus, Oportebat me esse in his quae Patris mei sunt; non sic indicat Patrem Deum, ut neget patrem Joseph. Unde hoc probamus? secundum Scripturam, quae sic ait: Et dixit ad illos: Non sciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse. Illi autem non intellexerunt quid illis locutus est. Et cum descendisset cum illis, venit Nazareth, et erat subditus illis 25Luc. II, 49-51 . Non dixit, Erat subditus matri; aut, erat subditus ei: sed, erat, inquit, subditus illis. Quibus subditus erat? Nonne parentibus? Ambo parentes erant, quibus ille subditus erat, ea dignatione qua filius hominis erat.

Notes

  1. 25. Luc. II, 49-51