Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus 6II Cor. XIII, 3 ? Et licet dicat, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus; non quia se ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium quibusdam, dicens, Quia sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum 7Galat. IV, 14 . In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare 8Matth. XXV, 35 . Non enim ait, Dedistis illis: sed, Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum!