TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Falli et mentiri quomodo differant. Quid autem intersit inter falli et mentiri, breviter dico. Fallitur qui putat verum esse quod dicit, et quia verum putat, ideo dicit. Hoc autem quod dicit qui fallitur, si verum esset, non falleretur: si non solum verum esset, sed etiam verum esse sciret, non mentiretur. Fallitur ergo, quia falsum est, et verum putat; dicit autem nonnisi quia verum putat. Error est in humana infirmitate, sed non est in conscientiae sanitate. Quisquis autem falsum putat esse et pro vero asserit, ipse mentitur. Videte, fratres mei, distinguite nutriti in Ecclesia, eruditi in Scripturis dominicis, non rudes, non rustici, non idiotae. Sunt enim inter vos docti et eruditi viri et quibuscumque litteris non mediocriter instructi: et qui illas litteras quae liberales vocantur, non didicistis, plus est quod in sermone Dei nutriti estis. Si laboro in explicando quod sentio, adjuvate me et attentione audiendi et prudentia cogitandi. Nec adjuvabitis, nisi adjuvemini. Unde invicem pro nobis oremus, et commune adjutorium pariter exspectemus. Fallitur, qui cum sit falsum, verum putat esse quod dicit: mentitur autem, qui falsum esse aliquid putat, et pro vero dicit, sive illud verum sit, sive falsum. Intuemini quid addiderim. Sive illud verum sit, sive falsum, tamen qui falsum putat, et verum asserit, mentitur: fallere affectat. Quid enim ei prodest, quia verum est? Interim ipse hoc falsum putat, et dicit tanquam verum sit. Verum est in se illud quod dicit, in se verum est: apud illum falsum est, non hoc habet conscientia ejus quod loquitur; aliud in se cogitat verum esse, aliud foras profert pro veritate. Duplex cor est, non simplex: non quod ibi habet hoc profert. Duplex cor olim reprobatum. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala 2Psal. XI, 3 . Sufficeret ut diceret, in corde locuti sunt mala; ubi est labia dolosa? Quid est dolus? Cum aliud agitur, aliud obtenditur. Labia dolosa non simplex cor; et quia non simplex cor, ideo in corde et corde; ideo bis corde, quia duplex cor.

Notes

  1. 2. Psal. XI, 3