TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pars Mariae melior, quia non aufertur. Marthae opus aufertur, non merces. Ostendit tamen Dominus, unde fuerit illa pars melior. Continuo quippe cum dixisset, Maria meliorem partem elegit; quasi quaereremus, ut scire vellemus unde meliorem, subjunxit et ait, Quae non auferetur ab ea. Quid intelligimus, fratres mei? Si ideo meliorem partem elegit, quia non auferetur ab ea; sine dubio Martha eam partem elegerat, quae auferretur ab ea. Plane auferetur ab omni homine, qui ministrat sanctis ea quae sunt corpori necessaria, auferetur ab eo quod facit. Non enim semper ministraturus est sanctis. Cui enim ministrat, nisi infirmitati? cui ministrat, nisi mortalitati? cui ministrat, nisi esurienti ac sitienti? Haec omnia non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Cum enim transierit ipsa necessitas, nullum erit ministerium necessitatis. Auferetur labor, sed reddetur merces. Cui tunc ministrabitur cibus, ubi esurit nemo? cui potus, ubi sitit nemo? cui hospitium? ubi peregrinus est nemo? Dominus ergo cum discipulis suis, ut posset mercedem hujus operis reddere, dignatus est indigere. Esuriebat et ipse, et sitiebat: non quia cogebatur, sed quia dignabatur. Bonum enim erat, ut per quem facta sunt omnia, esuriret: sic enim felix esset qui pasceret. Et quando Dominum quisque pascebat, quid dabat? quis dabat? unde dabat? cui dabat? Quid dabat? Cibum pani dabat. Quis dabat? Ille utique dabat, qui plus accipere volebat. Unde dabat? numquid de suo? quid enim habebat, quod non acceperat? Cui dabat? Nonne illi qui creaverat et quod accipiebat, et a quo accipiebat? Magnum hoc ministerium, magnum hoc opus, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Pars ergo Marthae transit: sed, ut dixi, merces pro illa data non transit.