Nolenti petere veniam, quomodo ignoscendum ex animo. Restat ut eos alloquar, in quos alii peccaverunt, et illi qui in eos peccaverunt, veniam petere noluerunt. Illos enim jam sum allocutus, qui petentibus veniam fratribus dare noluerunt. Nunc ergo cum alloquor vos omnes, quoniam dies sancti sunt, ne discordiae vestrae remaneant; credo quia cogitastis aliqui in cordibus vestris, qui scitis vos cum fratribus vestris aliquas habere discordias, et invenistis quod non ipsi vos in eos peccaveritis, sed illi in vos. Etsi non modo mihi loquimini, quia meum est loqui in hoc loco, vestrum autem tacere et audire; tamen forte cogitando loquimini, et dicitis vobis, Volo concordare, sed ille me laesit, ille in me peccavit, et non vult veniam postulare. Quid ergo? dicturus sum, Vade ad illum, et tu pete veniam? Absit. Nolo mentiaris: nolo dicas, Da mihi veniam, qui te nosti non peccasse in fratrem tuum. Quid enim tibi prodest, cum tu fueris tuus accusator? Quid expetas tibi ignosci, ab eo quem non laesisti, aut in quem non peccasti? Nihil tibi prodest, nolo facias: nosti, bene discussisti, scis quia in te peccavit, non tu in illum. Scio, inquit. In ista tuta scientia, sit tua conscientia. Noli venire ad fratrem tuum qui in te peccavit, et ultro ab illo petere veniam. Debent inter vos esse alii pacifici, qui illum objurgent, ut a te prius veniam petat: tu tantum paratus esto ignoscere, prorsus paratus esto ex corde dimittere. Si paratus es dimittere, jam dimisisti. Habes adhuc quod ores: ora pro illo, ut petat a te veniam; quia scis ei nocere si non petat, ora pro illo ut petat. Dic Domino in oratione tua: Domine, scis me non peccasse in illum fratrem meum, sed illum potius peccasse in me, et obesse illi quod peccavit in me, si veniam non petat a me; ego bono animo peto ut ignoscas ei.