TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Scripturis sanctis considerandis nos regere debet earumdem Scripturarum auctoritas. Sensum nostrum, fratres charissimi, in Scripturis sanctis considerandis atque tractandis regere debet earumdem Scripturarum manifestissima auctoritas; ut ex eis quae aperte dicta sunt ad nutriendos nos, ea quae obscurius dicta sunt ad exercendos nos, fideliter disserantur. Quis enim audeat aliter exponere sacramenta divina, quam corde atque ore apostolico praedicatum atque praescriptum est? Dicit autem apostolus Paulus: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari; et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in plurimis eorum beneplacitum est Deo. Prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt, ut non simus cupientes mala, sicut et illi cupierunt. Et paulo post: Omnia haec, inquit, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos finis saeculorum devenit 1I Cor. X, 1-11 .

Notes

  1. 1. I Cor. X, 1-11