TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divites sic utantur superfluis suis, ut tribuant pauperibus necessaria. Date ergo pauperibus, fratres mei. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nihil dives habet de divitiis suis, nisi quod ab illo postulat pauper, victum et tegumentum. Hinc tu quid plus habes ex omnibus quae habes? Accepisti victum, accepisti necessarium tegumentum. Necessarium dico, non inane, non superfluum. Quid plus de divitiis tuis capis? Dic mihi. Certe omnia tua superflua erunt. Quae sunt tua superflua, sint pauperibus necessaria. Sed ego, inquis, pretiosas epulas accipio, pretiosis cibis vescor. Pauper quid? Vilibus. Vilibus cibis vescitur pauper; ego, inquit, pretiosis. Interrogo vos, quando fueritis ambo satiati: Pretiosus cibus ad te intrat; quid fit, cum intraverit? Nonne si specularia in ventre haberemus, de omnibus cibis pretiosis erubesceremus, quibus saturatus es? Esurit pauper, esurit dives: saturari quaerit pauper, saturari quaerit dives. Saturatur pauper de vilibus cibis, saturatur dives de pretiosis cibis. Saturitas aequalis est: possessio una est, quo ambo volunt pervenire; sed ille per compendium, ille per circuitum. Sed melius, inquis, mihi sapiunt apparata pretiosa. Vix fastidiosus satiaris. Nescis quomodo sapit, quod fames accendit. Neque ita hoc dixi, ut divites cogam epulis et cibis pauperum vesci. Utantur divites consuetudine infirmitatis suae: sed doleant, aliter se non posse. Melius enim possent, si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate, tu quare extolleris de infirmitate? Utere cibis electis, pretiosis, quia sic consuesti, quia non aliter potes; quia si consuetudinem mutes, aegrotas. Conceditur tibi: utere superfluis, da pauperibus necessaria; utere pretiosis, da pauperibus vilia. Exspectat a te, exspectas a Deo: exspectat ille manum quae facta est secum, exspectas tu manum quae fecit te. Sed non solum te fecit, sed et pauperem tecum. Dedit vobis unam viam istam vitam; invenistis vos comites, unam viam ambulatis: ille nihil portat, tu nimium oneratus es: ille nihil secum portat, tu tecum plus portas quam opus est. Oneratus es: da illi de eo quod habes; et illum pascis, et onus minuis.