Peccatorum remissio datur per Spiritum sanctum. Ignis, tribulatio. Ignis, Spiritus sanctus. Primum ergo in nos, ad accipiendam vitam aeternam, quae in novissimo dabitur, de bonitate Dei munus venit ab initio fidei, remissio peccatorum. Illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae adversus Deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur Scriptura, dicens, Peccata vestra separant inter vos et Deum 28Isai. LIX, 2 . Non itaque nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra. Et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur: nec illa perficientur, nisi ista finiantur. Jam vero quod Dominus Jesus sic in Spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum in Spiritu sancto daemones ejicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur 29Joan. XX, 22, 23 . Nam et illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in Spiritu sancto fit, dicente Domino, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei 30Id. III, 5 . Sed aliud est, nasci de Spiritu; aliud, pasci de Spiritu: sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud est, pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conversum ut cum voluptate biberet, unde natus est ut viveret; ut inde accipiat vivendi alimentum, unde accepit nascendi initium. Primum itaque credendum beneficium est benignitatis Dei in Spiritu sancto remissio peccatorum. Unde ita coepit et praedicatio Joannis Baptistae, qui praecursor Domini missus est. Sic enim scriptum est: In diebus autem illis venit Joannes Baptista, praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum 31Matth. III, 1, 2 . Hinc et ipsius Domini, quod ita legitur: Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 32Id. IV, 17 . Ait autem Joannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui venerunt, ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam: qui autem venturus est post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni 33Id. III, 11 . Ait et Dominus: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad Pentecosten 34Act. I, 5 . Quod autem dixit Joannes, Et igni, quamvis possit intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem Spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum videri. Propter quod et in adventu ejus dictum est: Visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 35Id. II, 3 . Hinc et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum 36Luc. XII, 49 . Hinc et Apostolus ait: Spiritu ferventes 37Rom. XII, 11 : quoniam hinc fervet charitas. Diffunditur quippe in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Cui fervori contrarium est, quod Dominus ait, Refrigescet charitas multorum 38Matth. XXIV, 12 . Sed perfecta charitas perfectum donum est Spiritus sancti. Prius est autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum 39Coloss. I, 13, et princeps hujus mundi mittitur foras fide nostra 40Joan. XII, 31, qui operatur in filiis infidelitatis 41Ephes. II, 2, nulla vi alia nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu enim sancto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in se ipsum dividitur.
Sermones
Notes
- 28. Isai. LIX, 2
- 29. Joan. XX, 22, 23
- 30. Id. III, 5
- 31. Matth. III, 1, 2
- 32. Id. IV, 17
- 33. Id. III, 11
- 34. Act. I, 5
- 35. Id. II, 3
- 36. Luc. XII, 49
- 37. Rom. XII, 11
- 38. Matth. XXIV, 12
- 39. Coloss. I, 13
- 40. Joan. XII, 31
- 41. Ephes. II, 2