Deo vero nec homo comparari debet, multo minus idolum Herculis, cujus titulus refellitur. Itaque, charissimi, quoniam nostis cui Deo diximus, Deus, quis similis tibi? de quo non erubescimus, cujus tilulum non in lapide legimus, sed in corde gestamus: cujus nomen et notum est omnibus, et vivit in credentibus, habitat in subditis, debellat superbos: quoniam novimus cui diximus, Deus, quis similis tibi? non nos moveant ad odium sui homines, quos fecit Deus, sed moveat ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo male fecit ipse homo. Homo nomen unum est. Hujus creaturae artificem quaero, Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator Deus? Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et coeli, et terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit 6Gen. I, 26, 27. Similitudo aliqua dicitur homo, et quanta ad quantum? quid ad quem? homo ad Deum? Quid est homo, nisi quod memor es ejus 7Psal. VIII, 5? Dicamus ergo ad imaginem et similitudinem facti ipsius, Deo nostro dicamus, Deus, quis similis tibi? Addidit enim, Memento quia pulvis sumus 8Psal. CII, 14 . Sic longe es a similitudine Dei. Homo factus ad similitudinem Dei: sed ipsa similitudo sic distat, ut eam comparari non deceat. Et tamen cor hominis, cor christiani, qui non potest dicere, Homini deo; libenter legit, Herculi deo. Titulus non loquitur, sed vel legitur, Herculi deo. De quo dictum est? Ipse dicat de quo dictum. Utrumque mutum, utrumque insensatum: supra mendacium, infra figmentum. Titulus accusans scriptorem, confundens adoratorem. Titulus non commendans lapidem deum, sed indicans hominem stultum. Titulus nomen dei imponens figmento, et nomen cultoris delens de libro viventium. Quam particulam sensus in se sentit?