TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Donatistas separationem suam excusare non posse. Interim audi ex alio Scripturae testimonio de te scriptum esse, cum vivis; et noli velle zizania eradicare, quando tempus non est; sed tu ipse intro redi, cum tempus est. Dicit alia Dei Scriptura: Filius malus ipse se justum dicit 26Prov. XXIV, sec. LXX . Hi sunt humeri et latera et cornua tua. Male fortis, quanto melius esses infirmus? Male fortis, sed non sanus. Male fortis phreneticus caedit et medicum. Dicis te perfectum, ut facias defectum. Quanto potius, quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui novit imperfectum tuum? Apostolus Paulus vas electionis, ne extolleretur in revelationibus (quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti crederemus): In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Ne cornua erigeret, colaphizari se dicebat. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate per ficitur 27II Cor XII, 7-9 . Quam est ergo utilior infirmitas quae perficitur, quam illa firmitas quae impellit oves, quae ventilat ut excludat. Filius ergo malus ipse es, tu te justum dicis. Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Attendite, fratres mei, sententiam quamdam brevem numero verborum, sed ingentem pondere veritatis. Justum se dicit, ut exeat et excludat. Justum se dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. Quid est, non abluit? Non purgat, non defendit, non excusat. Quare enim te separasti? quare existi? Quare tibi tremit cor, quando audis ex Libris divinis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 28I Joan. II, 19 : si tamen illa mala fortitudo, qua oves Dei impellis, et impingis, et ventilas, permittit tremorem ad cor tuum? Nam utique cum audis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; ille loquebatur qui in Ecclesia erat. Ecclesia toto orbe diffusa est, tu quid facis foris? Neque enim ego annuntio Ecclesiam toto orbe diffusam: Prophetae annuntiaverunt, Apostoli annuntiaverunt, ipse Dominus annuntiavit Ecclesiam toto orbe diffusam. Modo cum Psalmus legeretur, audivimus, Non repellit Dominus plebem suam. Tanquam quaereretur, Quam? Quoniam in manu ejus, inquit, fines terrae 29Psal. XCIV, 4 . Ipse non repellit, et tu impellis. Impellis, ventillas, excludis, jactas traditores, non probas. Cornua sunt ista ventilantis, non mansuetudo pascentis. Ecce plebs Dei in finibus terrae: ecce plebs Dei gemens et plorans ante Deum qui eam fecit, dicit in Psalmo ipsi Domino ante quem plorat, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Vide quemadmodum se humiliat in angore cordis. Et quid sibi praestitum dicit? In petra exaltasti me 30Psal. LX, 3 . In petra Christo exaltasti, non de monte Donato praecipitasti. I nunc, et jacta cornua, extende latera, infla humeros tuos, et impelle oves; et dic, Justus sum. Respondebit tibi Scriptura, Malus, non justus. Filius malus ipse se justum dicit. Si justus es, quid exis foras? Quid ejicis foras? Quid cum his quos ejicis facis foras? Tanquam ovis hircos fugisti. Melius ab ipsis a pastore ad dexteram separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. Hirci erant, tu ovis: pasceres cum hircis. Quid te pascua, quid te fontes offenderant? Postremo, quid te ipse pastor offenderat? qui ad tempus gregem utrumque permiscuit; qui etiam sibi quando libet hoc bene facienti, tamen separationem in finem servavit. Neque enim ille etiamsi modo separaret, erraret. Ille in finem differt, tu ante tempus separas. Non exspectas finem, nesciens quando tibi sit finis. Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tanquam hircos accusasti, falso accusasti? Nam si vere accusasses, non te separasses. Tua separatio, illorum est purgatio. Si zizania erant, quid ea voluisti ante tempus separare? Cum ipsis permixtum triticum esses, et eodem agro radicareris, eadem pluvia rigareris. Quare ergo existi? Numquid invenis causam? Quos accusas, non convincis: exeundo autem ante tempus, et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius malus es; ipse te justum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego non dico tibi, Tu es potius traditor. Quod si dicam, facile probo: sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non tibi imputo facta aliena, etiam tuorum: tuum factum attendo; quod foris es, arguo. Exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo quae in vos dici possunt. Omitto ebriositates vestras, fenus et usuras super usuras; omitto greges et furias Circumcellionum: omitto haec omnia, et quaecumque alia quae enumerare non possum. Non omnes forte apud vos ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur: non ei objicio crimen alienum, abluat exitum suum. Vides quia recte illi dicitur, Filius malus ipse se justum dicit. Dominus enim dicit, qui verum dicit: Filius malus ipse se justum dicit. Non ego, sed ipse. Si vult ut ego dicam justum, veniat, bonos fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat: quia et fructus non est ubi non est tolerantia. Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia 31Luc. VIII, 15 . Vis dicere quemadmodum grandinatus sis? Audi ex alio loco: Vae his qui perdiderunt tolerantiam 32Eccli. II, 16 .

Notes

  1. 26. Prov. XXIV, sec. LXX
  2. 27. II Cor XII, 7-9
  3. 28. I Joan. II, 19
  4. 29. Psal. XCIV, 4
  5. 30. Psal. LX, 3
  6. 31. Luc. VIII, 15
  7. 32. Eccli. II, 16