TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manichaeorum in veteres scripturas calumnia. De Aggaeo propheta Manichaei calumniantur, invidiose accusantes quod dixerit ex persona Dei loquentis, Meum est aurum, et meum est argentum: et quia Evangelium veteri Legi student pugnaciter comparare, ut sibi utraeque Scripturae velut adversariae contrariaeque videantur, ita proponunt quaestionem: In Aggaeo, inquiunt, propheta scriptum est, Meum est aurum, et meum est argentum; in Evangelio autem, Salvator noster mammona hujusmodi iniquitatis speciem appellavit 1Luc. XVI, 9. De cujus usu beatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix autem omnium malorum, inquit, est avaritia: quam quidam appetentes, aversi sunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis 2I Tim. VI, 10 . Haec ipsorum est propositio quaestionis; vel potius veterum Scripturarum, per quas Evangelium praenuntiatum est, ex ipso Evangelio quod per eas praenuntiatum est, accusatio. Nam si quaestionem proponerent, forsitan quaererent: si autem quaererent, forsitan invenirent.

Notes

  1. 1. Luc. XVI, 9
  2. 2. I Tim. VI, 10