Invocandum Dei adjutorium. Ergo cum coeperis laborare pugnans contra concupiscentias carnis, spiritu ambula, spiritum invoca, donum Dei quaere. Et si lex in membris repugnat legi mentis tuae ex parte inferiori, id est, a carne, captivum te tenet sub lege peccati: et hoc emendabitur, et hoc transiet in jura victoriae. Tu tantum clama, tu tantum invoca. Oportet semper orare, et non deficere 27Luc. XVIII, 1 . Invoca omnino, invoca adjutorium. Adhuc te loquente, dicit, Ecce adsum. Post intellige, et audis dicentem animae tuae, Salus tua ego sum 28Psal. XXXIV, 3 . Cum ergo lex carnis repugnare coeperit legi mentis, et captivum te ducere in lege peccati, quae est in membris tuis: orando dic, confitendo dic, Miser ego homo. Quid enim aliud est homo? Quid est homo, nisi quod memor es ejus 29Psal. VIII, 5 ? Dic, Miser ego homo: quia nisi venisset Filius hominis, periisset homo. Exclama in angustiis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ubi lex in membris meis repugnat legi mentis meae. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Si hoc fideliter, si humiliter dicis; verissime respondetur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 30Rom. VII, 22-25 . Conversi ad Dominum, etc.