TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Antidotum contra omnia peccata. Duobus peccatorum generibus duo opponuntur praecepta. Sane ante omnia illud antidotum non recedat, quod contra omnes putredines, contra omnium peccatorum venena plurimum valet, ut dicas, et verum dicas Domino Deo tuo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 5Matth. VI, 12 . Hoc enim pactum cum aegrotis medicus conscripsit atque firmavit. Quoniam duo sunt genera peccatorum; unum quo in Deum, alterum quo in hominem peccatur. Unde etiam duo sunt praecepta illa, in quibus tota Lex pendet et Prophetae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum 6Id. XXII, 37-40 . Et in his continetur etiam decalogus praeceptorum Legis, ubi tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem ad proximi: de quibus satis aliquando tractavimus.

Notes

  1. 5. Matth. VI, 12
  2. 6. Id. XXII, 37-40