Nec fides nec bona vita propriis viribus arroganda. Mirum est autem quod praedicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui ascendit non arroget sibi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis meruit, superbus amittat. Nam etiam qui jam in ipsa via justa ambulant, si sibi eam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa. Ideo humilitatem nos docens sancta Scriptura per Apostolum dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subjunxit, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 3Philipp. II, 12, 13 . Deus est qui operatur in vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite. Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid ergo miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 4Jacob. IV, 6? Ideo cum timore et tremore, id est, cum humilitate. Noli altum sapere, sed time 5Rom. XI, 20 . Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris.