TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mors animae lugenda et timenda magis quam mors corporis. Breviter ergo his cognitis, scitote certumque tenete, corpus mortuum esse sine anima: animam mortuam esse sine Deo. Omnis homo sine Deo mortuam habet animam. Plangis mortuum: plange peccatorem magis, plange impium, plange infidelem. Scriptum est: Luctus mortui, septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum 6Eccli. XXII, 13 . An vero non in te sunt viscera miserationis christianae, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua recessit Deus? Hoc tenens martyr respondeat comminatori Quid me cogis, ut negem Christum? Cogis ergo ut negem veritatem? Si noluero, quid facis? Percutis corpus meum, ut recedat inde anima mea: sed ipsa anima mea ad se habet corpus. Non est imprudens, non est insipiens. Tu vis ferire corpus meum: vis ut, cum timeo ne ferias corpus meum, et recedat inde anima mea, ego feriam animam meam, et recedat inde Deus meus? Non ergo timeas, martyr, gladium percussoris: linguam tuam time, ne tu te percutias, et occidas non carnem, sed animam. Animam time, ne moriatur in gehenna ignis.

Notes

  1. 6. Eccli. XXII, 13