TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatum incredulitatis cur solum arguitur. Spiritus sanctus, gratia Dei dicitur. Cum Dominus et Salvator noster Jesus Christus de adventu Spiritus sancti, quem se missurum esse promisit et misit, multa diceret; ait inter caetera: Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Neque hoc cum dixisset, sermonem trajecit in aliud: sed ipsa aliquanto expressius insinuare dignatus est. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me: de justitia autem, quia ad Patrem vado: de judicio vero, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. Oboritur ergo nobis intelligendi desiderium, cur peccatum hominum quasi solum esset, non credere in Christum, ita de hoc solo dixit, quod mundum Spiritus sanctus argueret: si autem manifestum est praeter hanc infidelitatem alia multa hominum esse peccata, cur de hoc solo mundum Spiritus sanctus arguat. An quia peccata omnia per infidelitatem tenentur, per fidem dimittuntur; propterea hoc unum prae caeteris imputat Deus, per quod fit ut caetera non solvantur, dum non credit in humilem Deum homo superbus? Sic enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 1Jacobi IV, 6 . Gratia quippe Dei, donum Dei est. Donum autem maximum ipse Spiritus sanctus est; et ideo gratia dicitur. Cum enim omnes peccassent, et egerent gloria Dei 2Rom. III, 23; quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt 3Id. V, 12: ideo gratia, quia gratis datur. Ideo gratis datur, quia non quasi merces redditur post discussionem meritorum, sed donum datur post veniam delictorum.

Notes

  1. 1. Jacobi IV, 6
  2. 2. Rom. III, 23
  3. 3. Id. V, 12