TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cyprianus qualis ante conversionem ad fidem. In Domino ergo laudetur anima ejus, ut mites audiant et laetentur. In Domino laudetur anima bona, quo possidente fit bona, quo inspirante viget, quo illuminante fulget, quo formante pulchra, quo implente fecunda est. Hoc enim deserente, quondam mortua, tenebrosa, deformis, sterilis fluctuabat, antequam credidisset in Christum. Quid enim ei pagano proderat eloquentia, qua tanquam poculo pretioso et bibebat mortiferos, et propinabat errores? Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei 4Tit. III, 4, mundavit eum credentem sibi a saecularibus cupiditatibus, et fecit vas in honorem utile domui suae, ad omne opus bonum paratum 5II Tim. II, 21. Nec ille tanquam ingratus haec tacuit. Absit enim ut cognoscens Deum non sicut Deum glorificaret: sed gratias egit, pristina sua non impie resorbens quae vomuerat, sed pie recolens quae mutaverat. Scribens enim ad amicum suum, ut et ipse ex tenebris, quod erat in se, fieret lux in Domino: Ego, inquit, cum in tenebris atque in nocte caeca jacerem, cumque in salo jactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus. » Et paulo post: Nam ut ipse, inquit, plurimis vitae meae prioris erroribus implicatus tenebar, quibus exui me posse non crederem; sic vitiis adhaerentibus obsecundans eram, et desperatione meliorum, malis meis velut jam propriis ac vernaculis adfavebam 6Epist. 2, ad Donatum .

Notes

  1. 4. Tit. III, 4
  2. 5. II Tim. II, 21
  3. 6. Epist. 2, ad Donatum