Quantum propinquant casui. Denique videte verba titubantis, quae apud se dixerit: Ecce ipsi peccatores. In ipso psalmo verba sunt titubantis: Ecce ipsi peccatores in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi: Quomodo scivit Deus? Ipse dicit in Psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto Deus displicuerat, quod mali abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte adhuc quid adjungat; videte quemadmodum ritubando propinquet casui, et sit vicinus perditioni; videte, inquam, quid adjungat: Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Perdidi, inquit, totum quod bene vixi. Justificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota die. Gaudent illi, et ego flagellor: gaudent qui blasphemant Deum, flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? Hinc titubavit, hinc pene cecidit, hinc putavit ad Deum res humanas non pertinere.