TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Decor domus Dei. Ecclesia viva. --Decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus diligimus, si et nos ipsi sumus. Quis est ergo decor domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus; nisi templum ejus de quo Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 1I Cor. III, 17 ? Sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur, corporalis noster mulcetur aspectus; ita cum lapides vivi, corda fidelium charitatis vinculo continentur, decor est domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus. Discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. Qui enim diligit decorem domus Dei, non est dubium quia Ecclesiam diligit: non in fabre factis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laquearibus aureis; sed in hominibus fidelibus, sanctis, Deum diligentibus ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota mente sua, et proximum suum tanquam seipsum.

Notes

  1. 1. I Cor. III, 17