TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inepta excusatio recumbentium in idolio. Non est, inquit, Deus; quia genium est Carthaginis. Quasi si Mars aut Mercurius esset, Deus esset. Sed quomodo ab ipsis habeatur, attende; non quid sit. Nam et ego tecum scio quia lapis est. Si genium ornamentum est aliquod; cives Carthaginis bene vivant, et ipsi erunt genium Carthaginis. Si autem genium daemonium est, audisti et ibi: Quae immolant Gentes, daemonibus immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum 13I Cor. X, 20 . Novimus quia non est Deus; utinam et ipsi sic norint: sed propter eos qui hoc non norunt infirmos, non debet percuti conscientia ipsorum. Hoc monet Apostolus. Nam et illi quod numen habeant et pro numine accipiant illam statuam, ara testatur. Quid illic facit ara, si illud non habetur pro numine? Nemo mihi dicat. Non est numen, non est Deus. Jam dixi, Utinam sic ipsi norint hoc, quomodo novimus omnes nos. Sed quid habeant, pro qua re habeant, quid ibi faciant, ara illa testatur. Convicit omnium colentium mentes, non convincat recumbentes.

Notes

  1. 13. I Cor. X, 20