Martyres advocati nostri, et tamen unus advocatus noster Christus. Martyrum perfecta justitia est, quoniam in ipsa passione perfecti sunt. Ideo pro illis in Ecclesia non oratur. Pro aliis fidelibus defunctis oratur, pro martyribus non oratur: tam enim perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati. Neque hoc in se, sed in illo cui capiti perfecta membra cohaeserunt. Ille est enim vere advocatus unus 6I Joan. II, 1, qui interpellat pro nobis, sedens ad dexteram Patris 7Rom. VIII, 34: sed advocatus unus, sicut et pastor unus. Nam oportet, inquit, me et eas oves adducere, quae non sunt de hoc ovili 8Joan. X, 16 . Ut Christus pastor, Petrus non pastor? Imo et Petrus pastor, et caeteri tales sine ulla dubitatione pastores. Nam si non pastor, quomodo ei dicitur, Pasce oves meas 9Joan. XXI, 17 ? Sed tamen verus pastor, qui pascit oves suas. Petro enim dictum est, non, Pasce oves tuas; sed, meas. Petrus ergo non in se, sed in corpore pastoris est pastor. Nam si oves suas pasceret, continuo fierent haedi, quos pasceret.