Homo ex necessitate manducat, angelus ex potestate. Quid ergo dicit in libro Tobiae angelus? Vidistis me manducare, sed visu vestro videbatis 14Tob. XII, 19 . Numquid quia non manducabat, sed manducare videbatur? Imo vero manducabat. Quid est ergo, visu vestro videbatis? Intendat Sanctitas vestra quod dico: intendat in orationem plus quam in me; ut intelligatis quod dicimus, ut et nos ita dicamus quemadmodum vos oportet audire et intelligere quod auditis. Corpus nostrum quamdiu corruptibile est et moriturum, indigentiam patitur refectionis, inde et fames existit: propterea esurimus et sitimus; et si esuriem sitimque nostram distulerimus diutius quam potest corpus sustinere, perducitur ad tabificam maciem, et ad quamdam morbidam exilitatem, discedentibus viribus et non succedentibus: et si amplius fiat, mors etiam consequetur. Nam semper de corpore nostro discedit aliquid quasi quodam fluvio discessionis, sed inde non sentimus vires discedentes, quia per refectionem assumimus succedentes. Quod enim copiose accedit, paulatim discedit: propterea parvo tempore reficimus, productiore autem tempore deserunt nos vires, quae acceptae sunt cum reficeremus. Sicut oleum in lucerna, quod parvo tempore mittitur, diutius paulatimque consumitur. dum autem prope consumptum fuerit, jam languor dammulae illius quasi fames lucernae, admonet nos, et continuo subvenimus, ut instauretur illa species, et maneat lux in lucerna, cibo suo refecta cum adjicimus oleum. Sic vires nostrae, quas accipimus manducando, eunt et deserunt nos perpetua discessione, sed paulatim. Nam et idipsum nunc agitur in nobis, et in omnibus actionibus nostris, in omni etiam quiete nostra non cessat ire quod acceptum est: et si fuerit omnino consumptum, ita homo et moritur quomodo lucerna exstinguitur. Ut autem non moriatur, id est, ut non exstinguatur, non quia moritur animo, sed ut corporalis haec vita nostra non exstinguatur, et quaedam quasi vigilatio in isto corpore succedat, currimus et subjicimus quod recessit, et reficere dicimur. Qui dicit refici, quid reficit, si nihil deficit? Per indigentiam ergo hanc et corruptionem etiam morituri sumus omnes, quia tale est hoc corpus, ut ei mors debita reservetur. Hanc enim mortalitatem significant pelles, quibus induti sunt Adam et Eva, et dimissi de paradiso 15Gen. III, 21-24. Pelles enim mortem indicant, quae a mortuis pecudibus detrahi solent. Cum ergo portamus istam defectibilem infirmitatem, cui etsi cibus nunquam desit, sed subinde reparet vires, non tamen efficit ut mors non sit futura 16totus enim ille status corporis per succedentes aetates, etiamsi diutius hic vivatur, veniet aliquando ad terminum senectutis, et ultra quo porrigatur non inveniet nisi mortem. Nam et lucerna ipsa, etiamsi subinde semper mittas oleum, non valet semper ardere; quia, ut aliis casibus non exstinguatur, ipsa stupa deficit, et quadam quasi senectute consumitur: quamdiu ergo talia corpora gerimus, ex defectu indigemus, ex indigentia esurimus, ex esurie manducamus. Angelus vero non ex indigentia manducat. Aliud est enim ex potestate aliquid facere, aliud ex necessitate. Manducat homo, ne moriatur: manducat angelus, ut mortalibus congruat. Si enim mortem non timet angelus, non ex defectu reficitur: si non ex defectu reficitur, non ex indigentia manducat. Qui autem videbant angelum manducare, tanquam esurientem putabant. Hoc est quod ait, Visu vestro videbatis. Non enim dixit, Videbatis me manducare, sed non manducavi: Videbatis, inquit, me manducare, sed visu vestro videbatis; id est, ego manducabam ut vobis congruerem, non quia famem ullam aut indigentiam patiebar, qua cogente vos manducare consuevistis, et ideo quos manducare videritis, ex indigentia id fieri suspicamini, qui ex vestra consuetudine metimini quod videtis: hoc est, visu vestro videbatis.
Sermones
Notes
- 14. Tob. XII, 19
- 15. Gen. III, 21-24
- 16. totus enim ille status corporis per succedentes aetates, etiamsi diutius hic vivatur, veniet aliquando ad terminum senectutis, et ultra quo porrigatur non inveniet nisi mortem. Nam et lucerna ipsa, etiamsi subinde semper mittas oleum, non valet semper ardere; quia, ut aliis casibus non exstinguatur, ipsa stupa deficit, et quadam quasi senectute consumitur