Christi testimonium de Joanne. Ergo hoc Joannes de Christo: Christus de Joanne quid? Modo audivimus: Coepit dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri? Utique non; quia Joannes non circumflabatur omni vento doctrinae. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Non; quia Joannes aspera erat veste vestitus: habebat enim vestem de pilis camelorum, non de plumis. Sed quid existis videre? prophetam? Ita: et major quam propheta. Quare major quam propheta? Venturum Dominum praenuntiaverunt, quem videre desideraverunt: et non viderunt: huic autem praestitum est quod illi quaesierunt. Vidit Dominum Joannes, vidit; digitum in eum intendit, et ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 2Ibid. 29 : ecce est. Jam venerat, et non agnoscebatur: et ideo et in ipso Joanne errabatur. Ecce est hic quem desideraverunt videre Patriarchae, quem praenuntiaverunt Prophetae, quem praesignavit Lex. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ille bonum testimonium perhibuit Domino, et Dominus illi: In natis mulierum, inquit Dominus, nemo surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo; minor tempore, major majestate. Se ipsum volens intelligi hoc dixit. Valde inter homines Joannes est magnus, quo solus inter homines major est Christus. Potest et sic distingui et solvi: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Non sic quomodo paulo ante dixi. Qui autem minor est in regno coelorum, major est: regnum coelorum dixit, ubi Angeli sunt; qui ergo inter Angelos minor est, Joanne major est. Commendavit regnum quod desideremus: proposuit civitatem, cujus cives esse cupiamus. Quales ibi cives? quam magni cives! Quisquis ibi minor est, Joanne major est. Quo Joanne? Quo nemo major surrexit in naris mulierum.