TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hortatur ad bona opera. Opportunum ergo est, fratres, ut haec vobis dicantur. Attendite pauperes, sive jacentes, sive ambulantes: attendite pauperes, facite opera bona. Qui soletis, facite: et qui non soletis, facite. Crescat numerus bene operantium: quoniam crescit et fidelium numerus. Quod facitis, quantum bonum sit nondum videtis: quia et rusticanus quando seminat, segetem non videt, sed terrae credit. Tu Deo quare non credis? Veniet messis nostra. Puta quia modo laborantes agimus, laborantes operamur recepturi, sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, jactantes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos 2Psal. CXXV, 6 .

Notes

  1. 2. Psal. CXXV, 6