Christus et Ecclesia unus homo. Nam ut noveritis, quia unus homo est sponsus et sponsa, secundum carnem Christi, non secundum divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos esse non possumus; quia ille creator, nos creatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nobis, in qua moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento 19Isai, LXI, 10. Ipse sponsus, ipse sponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et non jam duo, sed una caro est.