Tota Ecclesia hic petit sibi dimitti peccata. Hic agitur ut Ecclesia in coelis sit sine macula et ruga. Interrogo te, homo juste, sancte, homo sine macula et ruga; interrogo te, inquam: Oratio ista Ecclesiae est, fidelium est, an catechumenorum? Certe utique regeneratorum est, id est, baptizatorum: postremo, quod totum superat, filiorum est. Nam si non est filiorum, qua fronte dicitur, Pater noster, qui es in coelis? Ubi ergo estis, o justi et sancti? In membris Ecclesiae hujus estis, an non estis? Ibi eratis, sed jam non estis ibi. Et utinam jam praecisi accepta ratione audiant et credant. Ergo si tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra, reprobus est qui hoc non dicit. Et nos quidem cum dicimus, debita nostra, quousque id quod petimus accipiamus, reprobi sumus, quia peccatores sumus: sed quod vos non facitis, nos faciendo, id est peccata nostra confitendo, mundamur; si tamen faciamus quod dicimus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ubi es ergo, haeretice Pelagiane vel Coelestiane? Ecce tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra. Habet ergo maculas et rugas. Sed confessione ruga extenditur, confessione macula abluitur. Stat Ecclesia in oratione, ut mundetur confessione: et quamdiu hic vivitur, sic stat. Et cum de corpore exierit unusquisque, dimittuntur ei omnia, quae talia habebat ut dimitterentur debita; quia et quotidianis precibus dimittuntur: et tunc exit mundatus, et thesaurizatur Ecclesia in thesauros Domini aurum purum; ac per hoc in thesauros Domini Ecclesia est sine macula et ruga. Et si ibi sine macula et ruga est, hic quid orandum est? Ut venia percipiatur. Qui dat veniam, maculam extergit: qui ignoscit, rugam extendit. Et ubi extenditur ruga nostra? Tanquam in tendicula magni fullonis, in cruce Christi. In ipsa enim cruce, id est, in ipsa tendicula pro nobis sanguinem fudit. Et nostis fideles quale testimonium perhibeatis sanguini quem accepistis. Certe enim dicitis, Amen. Nostis qui sit sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Ecce quomodo fit Ecclesia sine macula et ruga, tanquam bene mundata in tendicula crucis extenditur: sed hic omnino potest id agi. Exhibet sibi Ecclesiam gloriosam Dominus, non habentem maculam aut rugam. Agit hoc et hic, exhibet ibi. Hoc enim agit, ut non habeamus maculam aut rugam. Magnus est qui agit, bene curat, doctissimus artifex est. Extendit in ligno, et facit nos sine ruga, quos abluendo fecerat sine macula. Ipse qui venit sine macula et sine ruga, extensus est in tendicula; sed propter nos, non propter se, ut nos faceret sine macula et ruga. Rogemus ergo eum ut faciat, et postquam fecerit, ad horrea nos ducat, ibique nos reponat, ubi pressorium non erit.