Christus medicus quomodo nos paulatim sanat. Sic venit ad afflictum et laborantem medicus Christus, qui ait: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores 3Matth. IX, 12 et 13 . Vocat peccatores ad pacem vocat aegrotantes ad sanitatem. Imperat fidem, imperat continentiam, temperantiam, sobrietatem; refrenat concupiscentiam avaritiae: dicit quid faciamus, quid observemus. Qui observat haec, jam potest dici juste vivere secundum praeceptum medicinae: sed nondum recepit illam sanitatem et illam integram valetudinem, quam Deus promittit per Apostolum, dicens: « Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus » 4I Cor. XV, 53-55? Tunc plena sanitas erit, et cum Angelis sanctis aequalitas. Sed modo antequam fiat, fratres mei, cum coeperimus observare praecepta, quae medicus praecipit, quando patimur etiam aliquas tentationes et tribulationes, non putemus nos sine causa observare, quia major dolor videtur sequi praecepta illa quae observas. Quod enim pateris tribulationes, manus est secantis medici, non sententia judicis punientis. Fit hoc ut perfecta sit sanitas: patiamur, feramus dolores. Dulce peccatum est: per amaritudines ergo tribulationis perniciosa dulcedo digeratur. Delectabat te, quando fecisti malum: sed incidisti in infirmitatem faciendo. A contrario medicina est, facit tibi ad tempus dolorem, ut recipias perpetuam sanitatem. Utere illa, et noli repellere.