TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dies martyrum ideo celebrantur, ut eos imitari delectet. Celebramus diem festum, Apostolorum nobis sanguine consecratum. Amemus fidem, vitam, labores, passiones, confessiones, praedicationes. Proficimus enim amando; non ista propter carnalem laetitiam celebrando. Martyres enim a nobis quid quaerunt? Minus habent, si adhuc laudes hominum quaerunt. Si adhuc laudes hominum quaerunt, nondum vicerunt. Si autem vicerunt, a nobis propter se nihil quaerunt; sed propter nos ipsos quaerunt. Dirigatur ergo via nostra in conspectu Domini. Arcta erat, spinosa erat, dura erat: talibus tamque multis transeuntibus lenis facta est. Transiit ipse prior Dominus, transierunt Apostoli intrepidi, postea martyres, pueri, mulieres, puellae. Sed quis in eis? Ille qui dixit, Sine me nihil potestis facere 23Joan. XV, 5 .

Notes

  1. 23. Joan. XV, 5