Scandalum ab oculo, a manu et a pede. Sed occurrit uxor, nescio quid mali persuadens. Diligis eam, sicut oportet diligi uxorem: membrum tuum est. Sed si oculus tuus scandalizat te, si manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te, modo audisti Evangelium, amputa, projice abs te. Quisquis tibi charus est, quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est, mali aliquid suadere. Audite quia hoc est scandalum. Constituimus exemplum de Job et uxore ejus: sed ibi non est nominatum scandalum. Audi Evangelium: Dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus coepit illi suadere ne pateretur. Redi retro, satanas, scandalum mihi es. Prorsus docuit te Dominus, qui tibi vivendi exemplum praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caveatur scandalum. Cui dixerat paulo ante, Beatus es, Simon Bar-Jona 12Matth. XVI, 23, 17 , ostenderat illum membrum suum esse. At ubi coepit scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum. Scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere coeperit. Et intendat Charitas vestra: fit hoc plerumque, non malevolentia, sed perversa benevolentia. Videt enim te amicus tuus, qui te diligit, vicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus, filius tuus, conjux tua, videt te in malo, et vult te facere malum. Quid est, videt te in malo? Videt te in aliqua pressura. Pressuram ipsam propter justitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia non vis dicere falsum testimonium. Verbi gratia dixerim. Abundant exempla, quia Vae mundo ab scandalis. Ecce, verbi gratia, potens aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam, ministerium falsi testimonii. Negas tu: negas falsum, ne neges verum. Ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit. Accedit amicus, qui non vult te esse in pressura, non vult te esse in malo: Rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? Jam forte quomodo et satanas Domino, Scriptum est de te, quia Angelis suis mandavit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum 13Matth. IV, 6 . Forte et iste amicus tuus, quia videt te christianum, de lege tibi vult persuadere, quod putat te debere facere. Fac quod dicit. Quid? Hoc quod vult ille. Sed mendacium est, falsum est. Non legisti, Omnis homo mendax 14Psal. CXV, 11 ? Jam iste scandalum est. Amicus est, quid facturus es? Oculus est, manus est: Amputa, et projice abs te. Quid est, Amputa, et projice abs te? Noli consentire. Hoc significat, Amputa, et projice abs te, noli consentire. Membra enim nostra in corpore nostro consensione faciunt unitatem, consensione vivunt, consensione invicem connectuntur. Ubi dissensio, ibi morbus aut vulnus est. Ergo membrum tuum est: diliges eum. Sed scandalizat te; Amputa eum, et projice abs te. Noli consentire; averte illum ab auribus tuis, forte correctus rediet.