Interfectorum Christi conversio. Denique loquente sibi Petro, compuncti sunt, et factum est in illis quod Psalmus praedixerat: Conversus sum in aerumnam , cum configeretur spina 9Psal. XXXI, 4 . Quid est spina? Compunctio poenitentiae. Sic habes et verba ipsa Scripturae in Actibus Apostolorum: Compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid faciemus? Quare dixerunt, Quid faciemus? Novimus quid fecimus: quid faciemus? Quantum ad nostrum factum attinet, desperatio est salutis: sit ergo in vestro consilio, si fieri potest, spes aliqua sanitatis. Novimus quid fecerimus, dicite quid faciamus. Quid est quod fecimus? Non enim quemcumque hominem occidimus; et multum mali fecissemus, si quemcumque hominem innocentem occidissemus. Latronem elegimus, innocentem occidimus; mortuum elegimus, medicum occidimus: dicite, quid faciemus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; ut transeatis de nonaginta novem ad centum: quia cum nonaginta et novem essetis, poenitentiam vobis necessariam non putabatis, et Domino colligenti peccatores et volenti eos facere poenitentes, insuper insultabatis. Modo ergo compuncti, quia cognovistis peccatum vestrum, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; baptizetur in ejus nomine quem occidistis sine crimine: et remittuntur vobis peccata vestra. Reducti sunt in spem: doluerunt, gemuerunt, conversi sunt, sanati sunt 10Act. II. Ipsi erant illi; Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.