TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Eleemosynae opera amplificanda. Eleemosynae genus, parcere inimicis. Jam vero eleemosynas his diebus augere, quodam modo ex debito est. Ubi enim justius quam miserendo impenditis, quod vobis abstinendo demitis? Et quid iniquius, quam ut quod minus erogat abstinentia, servet permanens avaritia, aut consumat dilata luxuria? Intendite itaque quibus debeatis quod vobis denegatis; ut quod detrahit temperantia voluptati, addat misericordia charitati. Quid jam dicam de illo opere misericordiae, ubi nihil de apothecis, nihil de sacculo impenditur, sed ex corde dimittitur; quod magis si maneat, quam si recedat, incipit esse damnosum? Iram dico adversus aliquem in corde servatam. Quid autem stultius, quam inimicum forinsecus devitare, et multo pejorem in praecordiis intimis retinere? Unde Apostolus dicit, Sol non occidat super iracundiam vestram; moxque subjungit, Neque detis locum diabolo 7Ephes. IV, 26 et 27 . Tanquam hoc agat, qui non cito iram pellit ex animo, ut per illam velut per januam aditum praestet diabolo. Primitus itaque agendum est, ut super iram non occidat iste sol; ne deserat ipsam mentem justitiae sol. Sed in cujus pectore adhuc usque permansit, pellat eam saltem jam proximus dies Dominicae passionis, qui non est iratus interfectoribus suis, pro quibus in ligno pendens et precem fudit et sanguinem 8Luc. XXIII, 34. In cujuscumque ergo vestrum pectore usque ad istos sanctos dies fronte impudentissima perduravit, nunc inde saltem ira discedat 9Eccle. XI, 10, ut oratio secura procedat: nec offendat, aut palpitet, aut sub conscientiae stimulis obmutescat, cum ad eum locum venerit, ubi dicendum est, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 10Matth. VI, 12 . Aliquid petituri estis ne vobis retribuatur, et aliquid ut tribuatur. Remittite ergo, et remittetur vobis: date, et dabitur vobis 11Luc. VI, 73 et 38 . Haec, fratres, etiamsi non admoneam, perpetua meditatione curare debetis. Cum vero tot divinorum testimoniorum ministra vox nostra diei quoque praesentis celebritate juvetur; timere non debeo ne me, vel potius omnium Dominum in me, aliquis vestrum forte contemnat: sed sperare potius quod grex ejus agnoscens ejus esse quod dicitur, eum efficaciter exaudiendus exaudiat.

Notes

  1. 7. Ephes. IV, 26 et 27
  2. 8. Luc. XXIII, 34
  3. 9. Eccle. XI, 10
  4. 10. Matth. VI, 12
  5. 11. Luc. VI, 73 et 38