Apostolus imperfectum se profitetur. Ergo ad hoc, inquit, habeamus justitiam, quae ex Deo est, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, conformati morti ipsius. Consepulti enim, inquit, sumus cum Christo per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 39Rom. VI, 4 . Morere, ut vivas: sepelire, ut resurgas. Cum enim sepultus fueris, et resurrexeris; tunc verum erit, Sursum cor. Sapuit quod dixi. Numquid iste sermo saperet, nisi esset in vobis interna dulcedo? Conformatus, inquit, morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. De justitia loquebatur, justitia quae est ex fide Christi, justitia quae a Deo est, et sic cuncta exsecutus est. Et cum justitiam quaereret dicens, Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed justitiam quae est ex fide Christi, quae est ex Deo; dicit modo, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Quare dixisti, Si quo modo occurram? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Praevenit me justitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur mea, si non sit mea. Si quo modo occurram. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Coeperunt mirari, qui hoc audiebant dicentem Apostolum: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod nondum acceperat? Fidem habebat, virtutem habebat, spem habebat, charitate flagrabat, virtutes operabatur, invictissime praedicabat, omnes persecutiones tolerabat, in omnibus patiens, amans Ecclesiam, sollicitudinem omnium Ecclesiarum corde gestans: quid nondum acceperat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod dicis? Dicis, et miramur; dicis, et stupemus. Novimus enim quid audiamus: quid dicis? Fratres, ait. Quid est quod dicis? quid dicis? Ego me non arbitror apprehendisse. Nolite, inquit, in me falli: plus me ipse novi quam vos. Si nescio quid mihi desit; nescio quid adsit. Ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Unum autem: hoc non me arbitror apprehendisse. Multa habeo, et unum nondum apprehendi. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid petisti, aut quid requiris? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid? Ut contempler delectationem Domini 40Psal. XXVI, 4. . Ipsum est unum, quod se dicebat nondum apprehendisse Apostolus: et quantum illi deerat, in tantum nondum perfectus erat.