Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus. Quia tamen potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat ibi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso homine factum est contra eum, qui hominem fecit. Percutiat et sanet, occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi, ei consequenter adjunxit, Ne taceas, neque mitescas, Deus. Quid vero? In isto cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde 9Matth. XI, 29 . Mitis et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis: O homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim mitis? Videte, fratres, intendite, adjuvate nos, ut exeamus in ejus nomine (adjuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his angustiis. Litigare videntur divina eloquia: contrarium putantur sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso, cui diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum tibi dabo 10Psal. XXXI, 8 , suscipiamus. Novimus hoc: Pacem meam do vobis 11Joan. XIV, 27 . Dicit Christus, ut inter se pacem habeant Christiani. Quomodo imitabuntur? quomodo audient, si ipsa divina eloquia pacem inter se habere non possunt? Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me; et, Discite a me. Quid? primo quis vocat? quem vocat? ad quid vocat? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Ecce quis vocat. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 12Matth. XI, 25-28 . Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non agnoscimus? Et ubi est, Cui voluerit Filius revelare?