Concupiscentia per Legem aucta, non victa.--Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Minor erat concupiscentia, quando ante Legem securus peccabas, nunc autem oppositis tibi obicibus Legis, fluvius concupiscentiae quasi frenatus est paululum, non siccatus: sed increscente impetu qui te ducebat obicibus nullis, obruit te obicibus ruptis. Concupiscentia tua minor erat, quando tuam movebat libidinem, omnis est autem quando transcendit et Legem. Vis nosse quam magna sit? Vide quid ruperit: Non concupisces. Non homo dixit, Deus dixit, Creator dixit, Judex aeternus dixit, non quicumque dixit. Fac ergo quod dixit. Non facis? observa judicantem qui dixit. Sed quid facias, o homo? Ideo non vicisti, quia de te praesumpsisti.