TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

A luporum dentibus eruuntur qui pastorem audiunt.--Et non erunt adhuc in vastationem gentibus. In omnibus enim gentibus non desunt, alii hic, alii ibi: non illi ibi qui hic; sed tamen non desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi. Dissentiunt inter se, contra unitatem omnes consentiunt. Unitas autem non dissentit a se; sed contra omnes dissentientes a se ubique pugnat, ubique laborat: sed est requies in eremo. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus, et bestiae terrae jam non comedent eos. Audientes vocem pastoris, eruentur a dentibus luporum. Bestiae illae calami non comedent eos, volentes ad sensum suum convertere Scripturas, ab apertis Scripturis avertentes aures; volentes se audiri, et Scripturas non audiri. Et bestiae terrae non comedent eos, et inhabitabunt in spe. Videte quoties ostendat quia quod nunc promittit, hic promittit: Deus de rebus loquitur quas adhuc hic exhibet. Et non erit qui eos terreat. Quomodo non erit qui eos terreat? Non erit prorsus. In Domino confido. Jam cum coeperit dicere homo, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum non in me. Illi laudant verbum in se, dicentes, Quod vobis dicimus, credite: nos laudamus verbum in Domino, dicentes, Quod nobis dicitur a Domino, credamus. Non erit qui nos terreat; quia, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo 54Psal. LV, 11 : Non erit qui eos terreat.

Notes

  1. 54. Psal. LV, 11