Petrus de se ante infirmus, nunc ex gratia Christi maturus ad passionem. Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam praesumptionem, quando ei dixerat, Animam meam pro te ponam. Nondum acceperat vires, quibus impleret promissum. Modo jam ut possit hoc facere, impletur charitate. Ideo ei dicitur, Amas me? Et respondet, Amo: quia hoc non implet nisi charitas. Quid est ergo, Petre? quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti, hoc erat, mori. Vivus tecum loquitur, quem mortuum vidisti: noli jam timere mortem; in illo victa est, quam timebas. Pependit in cruce, confixus est clavis, spiritum reddidit, lancea percussus est, in sepulcro positus. Hoc timuisti, quando negasti; ne hoc patereris, timuisti; et mortem timendo, vitam negasti. Modo intellige: quando timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando: sed resurrexit plorando. Quid deinde ait illi? Sequere me sciens ejus maturitatem. Si enim meministis, imo quia meminerunt qui legerunt; commemorentur etiam qui non meminerunt, aut cognoscant qui non legerunt. Dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris. Et Dominus ad illum: Non potes me sequi modo: sequeris autem postea (Joan. XIII, 37, 36) . Modo, inquit, non potes: promittis, sed ego video vires tuas. Ego venam cordis inspicio, et quod verum est aegroto renuntio. Non potes me sequi modo. Sed ista medici renuntiatio, non est desperatio: adjunxit, et ait, Sequeris autem postea. Eris sanus, et sequeris me. Jam quia videt quid agatur in corde ipsius, et videt quod donum dederit dilectionis animae ipsius, dicit ei: Sequere me. Ego certe dixeram, Non potes modo: ego modo dico, Sequere me.