Transiens Jesus interpellatur, et sanat. Attendite nunc, dilectissimi. Dominus transibat, caeci clamabant. Quid est, transibat? Transitoria opera faciebat, sicut jam diximus. Secundum haec transitoria opera fides nostra aedificatur. Credimus enim in Filium Dei, non tantum quia Verbum Dei est, per quem facta sunt omnia: si enim semper in forma Dei manens aequalis Deo, non semetipsum exinaniret formam servi accipiens; nec sentirent caeci, ut possent clamare. Sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamaverunt duo caeci, Miserere nostri, fili David. Quia et hoc ipsum quod Dominus et creator David, etiam filius David esse voluit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit.